Venus
"Noli loqui mecum de ista meretrice!"
- -- Juno de Venere
"Qui Deum amant, orant; qui Venerem amant, futuunt"
- -- Papa de Venere
"Num sciebatis Venerem natam esse ex meo semine?"
- -- Uranus de Venere
Venus est dea amoris pulchritudinis sexusque. Eius maritus est Vulcanus, sed Venus est dea proba atque bona magnum amorem habens, itaque multos alios deos amat. Etiam homines amat. Et animalia amat. Amat certe quodcumque habeat mentulam. Nomen graecum Veneris est Ἀφρωδίτη, quod significat "dea coiti".
Index |
[recensere] Origo
Nata est in Graecia anno LXIX ante Dominum. In mythologia graeca, Venus nata est ex semine Urani, sed ista fabula foeda a nemine creditur.
Cum Venus erat virgo septemdecim annorum, nullum hominem amabat et nesciebat quid sit vocabulum "sexus". Sed amica eius, nomine Britney Spears, invitavit Venerem ad domum suam.
Ex ille die Venus mutavit.
Hodie Venus in Olympo laborat ut meretrix deorum dea amoris.
[recensere] Matrimonium
- -- Venus de suo marito Vulcano
Mirabile dictu: Venus habet maritum. Et suus maritus est Vulcanus, foedissimus omnium deorum. In hoc matrimonio non sunt filii, quia maritus habet impotentiam; Venus autem, quae optima uxor est, multos alios deos amat quia vult dare filios Vulcano. Quam bona uxor! Itaque dum Vulcanus laborat, Venus iacet in lecto cum Marte. Quam bona femina!
"Certe, certe, quam bona femina est!"
- -- Mars de Venere
Matrimonium Veneris et Vulcani est exemplum amoris et fidelitatis.
[recensere] Oratio ad Venerem
O Pulchra Venus dea,
es tu regina dearum,
fac ut ego habeam
pulcherrimam feminarum.
Da mi feminam bellam
quae maneat sub tecto
quae paret mihi cenam
et bona sit in lecto.
Mulier quae me amet
est quam capere volo:
sed si papillis caret
illam tangere nolo.
Si mi non potes dare,
Venus, puellam piam,
cura mihi donare,
dea, pornographiam.
[recensere] Viri qui cum Venere sexum habuerunt
- Mars
- Adonis
- Vulcanus
- Cupidus
- Iuppiter
- Iulius Caesar
- omnes homines graeci
- Priapus
- Ego
- Laurentius Finottus
- Barakus Obama
Barney Dinosaurus- Et multa milia virorum.
| DEI |
| Apollo | Aeolus | Bacchus | Ceres | Cupidus | Diana | Janus | Juno | Juppiter | Laurentius Finottus | Mars | Mercurius | Minerva | Mitra | Neptunus | Pluto | Saturnus | Venus | Vesta | Vulcanus |