Necyclopaedianus
"Male sciunt linguam latinam, male scribunt, semper rident me, adorant Daemonium et sunt foedi."
- -- Benedictus XVI de necyclopaedianis
"Nihil novi sub sole"
- -- Necyclopaedianus de sectione Necyclopaediae nominata "nuper mutata"
"Hieri, sex necyclopaediani in Necyclopaedia scribebant. Hodie, tres. Cras... nemo?"
- -- Laurentius Finottus de morte Necyclopaediae
"Necyclopaedia nostra magis mortua est quam lingua latina"
- -- Stultus necyclopaedianus de Necyclopaedia
Necyclopaediani (etiam nominati "uncapaediani") sunt animalia in periculo extintionis qui solent scribere merdas in horribile pagina nominata Necyclopaedia. Sed, quoniam in periculo extintionis sunt, semper absconditi sunt, quia timent venatores (nam caro necyclopaediorum iocundissima est). Itaque vix numquam in Necyclopaedia habent tempus ad scribendum.
Index |
[recensere] Ita sunt necyclopaediani: amor & odium
Necyclopaediani
- Amant Linguam Latinam.
- Oderunt homines anglice loquentes.
- Oderunt podos.
- Oderunt barbari qui nesciunt linguam latinam.
- Oderunt religionem, Papam, Deum, Christum, atque omnes ecclesias praeter Finottismum.
- Oderunt wikipedia.
- Oderunt Georgium Bush.
- Et maxime oderunt scribere in Necyclopaedia.
Ergo necyclopaediani pleni odii sunt... Sed illud falsum est. Necyclopaediani non sunt pleni odii, sed pleni viscerorum, ut omne animal.
[recensere] Res quae in cubiculo necyclopaediano sunt:
In omne cubiculo necyclopaediano possumus invenire has res:
- Unum dictionarium latinum-podicum, podicum-latinum.
- Una Sacra Sancta Biblia Vulgata Editio Vaticana (nam biblia necessaria est in ritu satanico).
- Aliqui libri latine scripti (hos libros habent ut ornamenta, nam Necyclopaediani NON sciunt legere latine).
- Unus liber nominatus "Regulae ad Mundum dominandum".
- Multa, multa pornographia.
- Arma.
- Bestiolae.
[recensere] Clari Necyclopaediani
.
