Mors
E Necyclopaedia
Admittamus hoc: Lingua Latina mortua est.
"Mortua est"
- -- Benedictus XVI de sua mentula
"Ego iam non timeo mori"
- -- Mortuus de Morte
"Memento mori..."
- -- [[Ego]] de Necyclopaedia
Mors est quod fit cum moreris. Mors et Vita res contrariae sunt; sed Mors est emus. Etiam "Mors" dicitur esse homo ex ossibus factus qui palium gerit.
[recensere] Mors versus Vitam
Multas rationes habemus ad putandum Mortem esse meliorem quam vitam. Exempli gratia, Vita est ephimera, Mors autem aeterna est. Et necesse est homines vivos laborare, aegrotare, cacare, etc etc; sed homines mortuos necesse est dormire tantum. Ergo, Vita est merda quae desinit in Morte.
[recensere] Homines qui mortui sunt, sed multi stulti credent eos vivos esse
- Jesus Christus: Necatus est a Judaeis. Atque, si Jesus vivus esset, cur ille non delet omnes stultitias quae de illo in Necyclopaedia scriptae sunt?
- Deus: Philosophus nomine Federicus Nietzsche dixit Deum mortuum esse, et philosophi numquam mentiuntur.
- Chuck Norris: Necatus a Julio Carsare anno 104 ante Christum natum.
- Elvis Presley: Quamquam multi putant eum vivere in alio planeta cum extraterrestribus, Elvis Presley necatus est a Catullo quia in lingua latina non canebat.